Livius.Org Anatolia Carthage Egypt Germ. Inf. Greece Judaea Mesopotamia Persia Rome Other

Notitia Urbis Constantinopolitanae


Imperial eagle, on a small arch in the Theodosian Wall, directly north of the Golden Gate (Istanbul). Photo Jona Lendering.
Imperial eagle, on a small arch in the Theodosian Wall, directly north of the Golden Gate.
The Notitia Urbis Constantinopolitanae belongs to the ancient genre of "regionaries": a list of monuments and civil servants in the regions of a city (an example of a regionary of Rome can be found here.) The text was published for the first and - as far as I know - last time by the great German scholar Otto Seeck, as an appendix to his edition of the Notitia Dignitatum (1876).

The green numbers refer to the pages of Seeck's edition, which is based on a ninth-century manuscript from Vienna (Vindobonensis 162), combined with a fifteenth-century manuscript from Vienna (Vindobonensis 3103) and a sixteenth-century manuscript from Munich (Monacensis 10,291); these two are derived from the same archetype.

Although the document, which was written during the reign of the emperor Theodosius II (probably in 447-450), appears to go back to official sources, it is not always clear what the author means. For instance, we learn that the city had 4388 domus, which would mean that there were only 4388 houses - something that simply can not be true. Probably, the author uses the expression to describe special mansions, but we do not know what made them special.

Urbs Constantinopolitana Nova Roma

Praefatio

[229] Saepe litteris dediti, quos pro ingenii facultate latentium rerum cura sollicitat, nunc peregrina gentium nunc secreta terrarum curiosius animo peregrante metiuntur, ne quid ad familiaris scientiae detrimentum relinquatur ignotum, inertiae esse ducentes, si lateat homines, quod in orbe consistit humano. Illis igitur terrena passibus, freta stadiis, caelestia coniectura captandibus, brutum et desidem iudicavi, cum totius absit mundi cura, urbis etiam Constantinopolitanae, in qua vivendi palaestra est, latere notitiam; quam supra conditoris laudem Theodosii invicti principis - in novam faciem vetustate detersa - ita virtus et cura decoravit, ut eius perfectioni quamuis sit quispiam diligens, nihil possit adiungere. Universis igitur eius partibus diligenter inspectis, corporum quoque eidem inservientium recensito numero, fidem rerum omnium notitia circumscribente signavi, ut admirantis intentio singulis edocta monumentis, amplitudine quoque tantae felicitatis attonita fateatur, huic urbi nec laudem sufficere nec amorem.

Regio prima.

[230] Prima regio longa situ plana in angustum producitur a palatii inferiore parte contra theatrum maius euntibus, dextro latere declivis in mare descendit, regiis nobiliumque domiciliis clara.

Continet in se:

  • Idem palatium magnum.
  • Lusorium.
  • Palatium Placidianum.
  • Domum Placidiae Augustae.
  • Domum nobilissimae Marinae.
  • Thermas Arcadianas.
  • Vicos sive angiportus viginti novem.
  • Domos centum decem et octo.
  • Porticus perpetuas duas.
  • Balneas privatas quindecim.
  • Pistrina publica quattuor.
  • Pistrina privata quindecim.
  • Gradus IIII.
  • Curatorem unum, qui totius regionis sollicitudinem gerat.
  • Vernaculum unum, velut servum in omnibus et internuntium regionis.
  • Collegiatos viginti quinque, qui e diversis corporibus ordinati incendiorum solent casibus subvenire.
  • Vicomagistros quinque, quibus per noctem tuendae urbis cura mandata est.

Regio secunda.

[231] Secunda regio ab initio theatrii minoris post aequalitatem sui latenter molli sublevata clivo, mox ad mare praecipitiis abrupta descendit.

Continet in se:

  • Ecclesiam magnam.
  • Ecclesiam antiquam.
  • Senatum.
  • Tribunal purpureis gradibus exstructum.
  • Thermas Zeuxippi.
  • Theatrum.
  • Amphitheatrum.
  • Vicos sive angiportus triginta quattuor.
  • Domos nonaginta et octo.
  • Porticus magnas quattuor.
  • Balneas privatas tredecim.
  • Pistrina privata quattuor.
  • Gradus IIII.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos triginta quinque.
  • Vicomagistros quinque.

Regio tertia.

Tertia regio plana quidem in superiore parte, utpote in ea circi spatio largius explicato, sed ab eius extrema parte nimis prono clivo mare usque descendit.

Continet in se:

  • [232] Eundum circum maximum.
  • Domum Pulcheriae Augustae.
  • Portum novum.
  • Porticum semirotundam, quae ex similitudine fabricae sigma Graeco vocabulo nuncupatur.
  • Tribunal fori Constantini.
  • Vicos septem.
  • Domos  nonaginta quattuor.
  • Porticus magnas quinque.
  • Balneas privatas undecim.
  • Pistrina privata novem.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos viginti et unum.
  • Vicomagistros quinque.

Regio IIII.

Regio quarta a miliario aureo, collibus dextra laevaque surgentibus, ad planitiem usque valle ducente perducitur.

Continet in se:

  • Idem miliarium aureum.
  • Augusteum.
  • Basilicam.
  • Nympheum.
  • Porticum Fanionis.
  • Liburnam marmoream, navalis victoriae monumentum.
  • [233] Ecclesiam sive martyrium sancti Menae.
  • Stadium.
  • Scalam Timasi.
  • Vicos XXXV.
  • Domos trecentas septuaginta quinque.
  • Porticus magnas quattuor.
  • Balneas privatas septem.
  • Pistrina privata quinque.
  • Gradus septem.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos XL.
  • Vicomagistros quinque.

Regio V.

Regionis quintae non modica pars in obliquioribus posita locis planitie excipiente producitur; in qua necessaria civitatis aedificia continentur.

Continet in se:

  • Thermas Honorianas.
  • Cisternam Theodosianam.
  • Prytaneum.
  • Thermas Eudocianas.
  • Strategium, in quo est forum Theodosiacum et obeliscus Thebaeus quadrus.
  • Horrea olearia.
  • Nympheum.
  • Horrea Troadensia.
  • Horrea Valentiaca.
  • [234] Horrea Constantiaca.
  • Portum prosforianum.
  • Scala Chalcedonensem.
  • Vicos viginti tres.
  • Domos centum octaginta quattuor.
  • Porticus magnas VII.
  • Balneas privatas undecim.
  • Pistrina publica septem.
  • Pistrina privata duo.
  • Gradus novem.
  • Macellos duos.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos quadraginta.
  • Vicomagistros quinque.

Regio VI.

Regio sexta, brevi peracta planitie, reliqua in devexo consistit; a foro namque Constantini scalam usque sive traiectum Sycenum porrigitur spatiis suis.

Continet in se:

  • Columnam purpuream Constantini.
  • Senatum eiusdem loci.
  • Neorium.
  • Portum.
  • Scalam Sycenam.
  • Vicos viginti duos.
  • Domos quadringentas octoginta quattuor.
  • [235] Porticum magnam unam.
  • Balneas privatas novem.
  • Pistrinum publicum unum.
  • Pistrina privata decem et septem.
  • Gradus decem et septem.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos quadraginta novem.
  • Vicomagistros quinque.

Regio septima.

Regio septima in conparatione superioris planior, quamuis et ipsa circa lateris sui extremitatem habeatur in mare declivior. Haec a parte dextera columnae Constantini usque ad forum Theodosii continuis extensa porticibus et de latere aliis quoque pari ratione porrectis, usque ad mare velut se ipsam inclinat et ita deducitur.

Continet in se:

  • Ecclesias tres, hoc est: Irenen, Anastasiam et sancti Pauli.
  • Columnam Theodosii, intrinsecus usque ad summitatem gradibus perviam.
  • Equites magnos duos.
  • Partem eiusdem fori.
  • Thermas Carosianas.
  • Vicos octaginta quinque.
  • Domos septingentas undecim.
  • Porticus magnas sex.
  • [236] Balneas privatas XI.
  • Pistrina privata XII.
  • Gradus XVI.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos octoginta.
  • Vicomagistros quinque.

Regio VIII.

Octava regio ex parte tauri, nulla maris vicinitate contermina; angustior magis quam lata spatia sua in longitudinem producta conpensat.

Continet in se:

  • Partem fori Constantini.
  • Porticum sinistram taurum usque.
  • Basilicam Theodosianam.
  • Capitolium.
  • Vicos viginti unum.
  • Domos centum octo.
  • Porticus maiores quinque.
  • Balneas privatas decem.
  • Pistrina privata quinque.
  • Gradus V.
  • Macellos duos.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos XVII.
  • Vicomagistros quinque.

Regio nona.

Regio nona prona omnis et in notum deflexa extensi maris litoribus terminatur.

[237] Continet in se:

  • Ecclesias duas, Caenopolim et Homonoeam.
  • Horrea Alexandrina.
  • Domum nobilissimae Arcadiae.
  • Thermas Anastasianas.
  • Horreum Theodosianum.
  • Vicos XVI.
  • Domos  centum sedecim.
  • Porticus maiores duas.
  • Balneas privatas XV.
  • Pistrina privata XV.
  • Pistrina publica IIII.
  • Gradus IIII.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos triginta octo.
  • Vicomagistros quinque.

Regio decima.

Regio decima in aliud civitatis latus versa, a nona regione platea magna velut fluvio interveniente dividitur. Est vero tractu planior nec usquam praeter maritima loca inaequalis, longitudini eius latitudine non cedente.

Continet in se:

  • Ecclesiam sive martyrium sancti Acacii.
  • Thermas Constantianas.
  • Domum Augustae Placidiae.
  • Domum Augustae Eudociae.
  • [238] Domum nobilissimae Arcadiae.
  • Nympheum maius.
  • Vicos viginti.
  • Domos  sexcentas triginta sex.
  • Porticus maiores sex.
  • Balneas privatas <XXII>[1]
  • Pistrina publica duo.
  • Pistrina privata sedecim.
  • Gradus XII.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos nonaginta.
  • Vicomagistros quinque.

Regio undecima.

Regio undecima spatio diffusa liberiore, nulla parte mari sociatur; est vero eius extensio tam plana, quam etiam collibus inaequalis.

Continet in se:

  • Martyrium Apostolorum.
  • Palatium Flaccillianum.
  • Domum Augustae Pulcheriae.
  • Bovem aereum.
  • Cisternam Arcadiacam.
  • Cisternam Modestiacam.
  • Vicos VIII.
  • Domos  quingentas tres.
  • Porticus maiores quattuor.
  • Balneas privatas quattuordecim.
  • [239] Pistrinum publicum unum.
  • Pistrina privata tria.
  • Gradus septem.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos triginta septem.
  • Vicomagistros quinque.

Regio duodecima.

Regio duodecima portam a civitate petentibus in longum plana omnis consistit, sed latere sinistro mollioribus clivis deducta maris confinio terminatur; quam moenium sublimior decorat ornatus.

Continet in se:

  • Portam auream.
  • Porticus Troadenses.
  • Forum Theodosiacum.
  • Columnam itidem intra se gradibus perviam.
  • Monetam.
  • Portum Theodosiacum.
  • Vicos undecim.
  • Domos  trecentas sexaginta tres.
  • Porticus maiores tres.
  • Balneas privatas quinque.
  • Pistrina privata quinque.
  • Gradus VIIII.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos decem et septem.
  • Vicomagistros quinque.

Regio tertiadecima.

[240] Tertiadecima regio Sycena est, quae sinu maris angusto divisa societatem urbis navigiis frequentibus promeretur; tota lateri montis adfixa praeter unius plateae tractum, quam subiacentium eidem monti litorum tantum praestat aequalitas.

Continet in se:

  • Ecclesiam.
  • Thermas Honorianas.
  • Forum Honorianum.
  • Theatrum.
  • Navalia.
  • Domos quadringentas triginta unam.
  • Porticum maiorem unam.
  • Balneas privatas quinque.
  • Pistrinum publicum unum.
  • Pistrina privata quattuor.
  • Gradus VIII.
  • Curatorem unum.
  • Vernaculum unum.
  • Collegiatos XXXIII.
  • Vicomagistros quinque.

Regio XIIII.

Regio sane licet in urbis quartadecima numeretur parte, tamen quia spatio interiecto diviso est, muro proprio vallata alterius [241] quodammodo speciem civitatis ostendit. Est vero progressis a porta modicum situ planum, dextro autem latere in clivum surgente usque ad medium fere plateae spatium nimis pronum; unde mare usque mediocris haec, quae civitatis continet partem, explicatur aequalitas.

Continet in se:

  • Ecclesiam.
  • Palatiam.
  • Nympheum.
  • Thermas.
  • Theatrum.
  • Lusorium.
  • Pontem sublicium sive ligneum.
  • Vicos undecim.
  • Domos centum sexaginta septem.
  • Porticus maiores duas.
  • Balneas privatas quinque.
  • Pistrinum publicum unum.
  • Pistrinum privatum unum.
  • Gradus quinque.
  • <Vernaculum unum.
  • Collegiatos XXXVII.>[2]

Collectio civitatis.

Cognita urbe per partes, fas est etiam situm conclusae iam universitatis aperire, ut magnificentiae unicum decus non solum videatur opere et manu confectum, sed etiam conspirantibus elementis naturae felicitate munitum. Providentia ergo divina tot [242] futurorum hominum domiciliis consulente, longo tractu in promunturii qualitatem spatiosior terra, faucibus Pontici maris opposita, sinuosis portuosa lateribus, angustior latitudine, circumflui maris tutela vallatur; hoc quoque spatium, quod solum apertum maris circulus derelinquit, duplici muro acies turrium extensa custodit. Intra quas saepta civitas continet in se omnia singillatim memorata, quae nunc ad firmioris memoriae qualitatem summatim collecta referemus.

Habet ergo urbs Constantinopolitana:

  • Palatia quinque.
  • Ecclesias quattuordecim.
  • Domos divinas Augustarum sex.
  • Domos nobilissimas tres.
  • Thermas octo.
  • Basilicas duas.
  • Fora quattuor.
  • Senatus duos.
  • Horrea quinque.
  • Theatra duo.
  • Lusoria II.
  • Portus quattuor.
  • Circum unum.
  • Cisternas quattuor.
  • Nymphea IIII.
  • Vicos trecentos viginti duos.
  • [243] Domos quattuor milia trecentas octoginta octo.
  • Porticus quinquaginta duas.
  • Balneas privatas centum quinquaginta tres.
  • Pistrina publica viginti.
  • Pistrina privata centum viginti.
  • Gradus centum decem et septem.
  • Macellos quinque.
  • Curatores tredecim.
  • Vernaculos quattuordecim.
  • Collegiatos quingentos sexaginta.
  • Vicomagistros sexaginta quinque.
  • Columnam purpuream.
  • Columnas intra se pervias duas.
  • Colossum unum.
  • Tetrapylum aureum unum.
  • Augusteum.
  • Capitolium.
  • Monetam.
  • Scalas maritimas tres.
Habet sane longitudo urbis a porta aurea usque ad litus maris directa linea pedum quattuordecim milia septuaginta quinque, latitudo autem pedum sex milia centum quinquaginta.

Note 1:
Brief lacuna in the text; the correct number can be deduced from the Collectio civitatis.

Note 2: 
The common enumeration of officials is missing. That it must have belonged to the original text, can be deduced from the Collectio civitatis.

Jona Lendering for
Livius.Org, 2008
Revision: 13 Dec. 2008
Livius.Org Anatolia Carthage Egypt Germ. Inf. Greece Judaea Mesopotamia Persia Rome Other