Notitia Urbis Constantinopolitanae

Notitia Urbis Constantinopolitanae: fifth-century regionary, i.e., a list of monuments and civil servants in the regions of a city (Constantinople).

The Notitia Urbis Constantinopolitanae belongs to the ancient genre of "regionaries": a list of monuments and civil servants in the regions of a city (an example of a regionary of Rome can be found here.) The text was published for the first and - as far as I know - last time by the great German scholar Otto Seeck, as an appendix to his edition of the Notitia Dignitatum (1876).

The text is offered here with the page numbers of Seeck's edition in [brackets]. Seeck's edition is based on a ninth-century manuscript from Vienna (Vindobonensis 162), combined with a fifteenth-century manuscript from Vienna (Vindobonensis 3103) and a sixteenth-century manuscript from Munich (Monacensis 10,291); these two are derived from the same archetype.

Although the document, which was written during the reign of the emperor Theodosius II (probably in 447-450), appears to go back to official sources, it is not always clear what the author means. For instance, we learn that the city had 4388 domus, which would mean that there were only 4388 houses - something that simply can not be true. Probably, the author uses the expression to describe special mansions, but we do not know what made them special.


Urbs Constantinopolitana Nova Roma

Praefatio

[Pr] [229] Saepe litteris dediti, quos pro ingenii facultate latentium rerum cura sollicitat, nunc peregrina gentium nunc secreta terrarum curiosius animo peregrante metiuntur, ne quid ad familiaris scientiae detrimentum relinquatur ignotum, inertiae esse ducentes, si lateat homines, quod in orbe consistit humano. Illis igitur terrena passibus, freta stadiis, caelestia coniectura captandibus, brutum et desidem iudicavi, cum totius absit mundi cura, urbis etiam Constantinopolitanae, in qua vivendi palaestra est, latere notitiam; quam supra conditoris laudem Theodosii invicti principis - in novam faciem vetustate detersa - ita virtus et cura decoravit, ut eius perfectioni quamuis sit quispiam diligens, nihil possit adiungere. Universis igitur eius partibus diligenter inspectis, corporum quoque eidem inservientium recensito numero, fidem rerum omnium notitia circumscribente signavi, ut admirantis intentio singulis edocta monumentis, amplitudine quoque tantae felicitatis attonita fateatur, huic urbi nec laudem sufficere nec amorem.

Regio prima

[1] [230] Prima regio longa situ plana in angustum producitur a palatii inferiore parte contra theatrum maius euntibus, dextro latere declivis in mare descendit, regiis nobiliumque domiciliis clara.

Continet in se:

Regio secunda

[2] [231] Secunda regio ab initio theatrii minoris post aequalitatem sui latenter molli sublevata clivo, mox ad mare praecipitiis abrupta descendit.

Continet in se:

Regio tertia

[3] Tertia regio plana quidem in superiore parte, utpote in ea circi spatio largius explicato, sed ab eius extrema parte nimis prono clivo mare usque descendit.

Continet in se:

Regio IIII

[4] Regio quarta a miliario aureo, collibus dextra laevaque surgentibus, ad planitiem usque valle ducente perducitur.

Continet in se:

Regio V

[5] Regionis quintae non modica pars in obliquioribus posita locis planitie excipiente producitur; in qua necessaria civitatis aedificia continentur.

Continet in se:

Regio VI

[6] Regio sexta, brevi peracta planitie, reliqua in devexo consistit; a foro namque Constantini scalam usque sive traiectum Sycenum porrigitur spatiis suis.

Continet in se:

Regio septima

[7] Regio septima in conparatione superioris planior, quamuis et ipsa circa lateris sui extremitatem habeatur in mare declivior. Haec a parte dextera columnae Constantini usque ad forum Theodosii continuis extensa porticibus et de latere aliis quoque pari ratione porrectis, usque ad mare velut se ipsam inclinat et ita deducitur.

Continet in se:

Regio VIII

[8] Octava regio ex parte tauri, nulla maris vicinitate contermina; angustior magis quam lata spatia sua in longitudinem producta conpensat.

Continet in se:

Regio nona

[9] Regio nona prona omnis et in notum deflexa extensi maris litoribus terminatur.

[237] Continet in se:

Regio decima

[10] Regio decima in aliud civitatis latus versa, a nona regione platea magna velut fluvio interveniente dividitur. Est vero tractu planior nec usquam praeter maritima loca inaequalis, longitudini eius latitudine non cedente.

Continet in se:

Regio undecima

[11] Regio undecima spatio diffusa liberiore, nulla parte mari sociatur; est vero eius extensio tam plana, quam etiam collibus inaequalis.

Continet in se:

Regio duodecima

[12] Regio duodecima portam a civitate petentibus in longum plana omnis consistit, sed latere sinistro mollioribus clivis deducta maris confinio terminatur; quam moenium sublimior decorat ornatus.

Continet in se:

Regio tertiadecima

[13] [240] Tertiadecima regio Sycena est, quae sinu maris angusto divisa societatem urbis navigiis frequentibus promeretur; tota lateri montis adfixa praeter unius plateae tractum, quam subiacentium eidem monti litorum tantum praestat aequalitas.

Continet in se:

Regio XIIII

[14] Regio sane licet in urbis quartadecima numeretur parte, tamen quia spatio interiecto diviso est, muro proprio vallata alterius [241] quodammodo speciem civitatis ostendit. Est vero progressis a porta modicum situ planum, dextro autem latere in clivum surgente usque ad medium fere plateae spatium nimis pronum; unde mare usque mediocris haec, quae civitatis continet partem, explicatur aequalitas.

Continet in se:

Collectio civitatis

[Coll] Cognita urbe per partes, fas est etiam situm conclusae iam universitatis aperire, ut magnificentiae unicum decus non solum videatur opere et manu confectum, sed etiam conspirantibus elementis naturae felicitate munitum. Providentia ergo divina tot [242] futurorum hominum domiciliis consulente, longo tractu in promunturii qualitatem spatiosior terra, faucibus Pontici maris opposita, sinuosis portuosa lateribus, angustior latitudine, circumflui maris tutela vallatur; hoc quoque spatium, quod solum apertum maris circulus derelinquit, duplici muro acies turrium extensa custodit. Intra quas saepta civitas continet in se omnia singillatim memorata, quae nunc ad firmioris memoriae qualitatem summatim collecta referemus.

Habet ergo urbs Constantinopolitana:

Habet sane longitudo urbis a porta aurea usque ad litus maris directa linea pedum quattuordecim milia septuaginta quinque, latitudo autem pedum sex milia centum quinquaginta.

This page was created in 2008; last modified on 10 January 2016.